Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus10

Adveniat regnum tuum.Hic spiritus intelligentiae petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur.Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux caecis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur,Percipite regnum quod vobis paratumMatth. 25., etc.Spiritu intelligentiae regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiae complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur.Fiat voluntas tua.Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur.Voluntas Dei in terris sicut in coelo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suae voluntati, quae est sanctificatio nostra et vita aeterna. Voluntas Dei est praeceptorum ejus custodia.Sicut in coelo.Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne.Secundum spiritum coelum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in coelo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur:Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Haec tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia praesentis vitae sunt praesidia.
(* Traductions européennes)